eLatin eGreek eLearn

More wired than a Roman Internet café

Laura Gibbs's Blog – November 2007 Archive (13)

Holiday Song: Veni veni Emmanuel

For the 2008 Christmas carols, visit the Gaudium Mundo blog.

Added by Laura Gibbs on November 30, 2007 at 4:00pm — 3 Comments

Holiday Song: Procul in Praesaepi

For the 2008 Christmas carols, visit the Gaudium Mundo blog.

Added by Laura Gibbs on November 29, 2007 at 6:00pm — No Comments

Holiday Song: Gaudium Mundo

For the 2008 Christmas carols, visit the Gaudium Mundo blog.

Added by Laura Gibbs on November 28, 2007 at 6:00pm — No Comments

Holiday Song: Regis Olim Urbe David

For the 2008 Christmas carols, visit the Gaudium Mundo blog.

Added by Laura Gibbs on November 27, 2007 at 7:30pm — No Comments

Holiday Song: Angelus ad Virginem

For the 2008 Christmas carols, visit the Gaudium Mundo blog.

Added by Laura Gibbs on November 26, 2007 at 12:30am — 2 Comments

Holiday Song: Rudolphus

For the 2008 Christmas carols, visit the Gaudium Mundo blog.

Added by Laura Gibbs on November 25, 2007 at 10:30am — 1 Comment

Fable of the Day: De vitula et bove (Barlow)

Mollis et lasciva Vitula, cum Bovem agricolae aculeo agitatum et arantem cerneret, contempsit. Sed cum immolationis dies affuit, Bos, a iugo liberatus, per pascua vagabatur. Vitula vero, ut immolaretur, retenta est. Quod cum Bos conspicatur, subridens ait, "Heus Vitula, ideo non laborabas: ut immolareris!"



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing materials for the

edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with Bolchazy-Carducci,… Continue

Added by Laura Gibbs on November 16, 2007 at 7:34pm — No Comments

Fable of the Day: De cicada et formica (Barlow)

Dum per aestatem Cicada cantat, Formica suam exercet messem, trahendo in antra grana et in hiemem reponendo. Saeviente autem bruma, famelica Cicada venit ad Formicam et mendicat victum; renuebat autem Formica, dictitans sese laborasse, dum illa cantabat.



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing materials for the

edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with Bolchazy-Carducci, based on Barlow's Aesop of 1687.



Here is the… Continue

Added by Laura Gibbs on November 14, 2007 at 9:51pm — No Comments

Fable of the Day: De leone, asino et gallo (Barlow)

Gallus aliquando cum Asino pascebatur, Leone autem aggresso Asinum, Gallus exclamavit, et Leo, qui Galli vocem timet, fugere incipit. Asinus, ratus propter se fugere, aggressus est Leonem; ut vero procul a gallicinio persecutus est, conversus Leo Asinum devoravit, qui moriens clamabat, "Iusta passus sum, ex pugnacibus enim non natus parentibus, quamobrem in aciem irrui?"



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing materials for the

edition of… Continue

Added by Laura Gibbs on November 12, 2007 at 6:10pm — No Comments

Fable of the Day: De cornice et urna (Barlow)

Sitibunda Cornix reperit urnam aqua plenam, sed erat urna profundior quam ut exhauri a Cornice possit. Conatur igitur vano molimine aquam effundere, sed non valet. Lectos igitur ex arena lapillulos iniectat. Hoc modo aqua levatur et Cornix bibit.



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing materials for the

edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with Bolchazy-Carducci, based on Barlow's Aesop of 1687.



Here is the… Continue

Added by Laura Gibbs on November 9, 2007 at 10:15pm — No Comments

Fable of the Day: De leone et urso (Barlow)

Leo et Ursus, simul magnum adepti Hinnulum, de eo concertabant. Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant. Vulpes interea, circumcirca eundo ubi prostratos eos vidit et Hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit. At illi videbant quidem furacem Vulpem sed, quia non potuerunt surgere, "Eheu, nos miseros," dicebant, "quia Vulpi laboravimus."



You will notice a new format here!… Continue

Added by Laura Gibbs on November 7, 2007 at 7:05pm — No Comments

Fable of the Day: De anu et ancillis (Barlow)

Anus quaedam domi habebat complures Ancillas, quas quotidie, antequam lucesceret, ad Galli gallinacei, quem domi alebat, cantum excitabat ad opus. Ancillae tandem, quotidiani negotii commotae taedio, Gallum obtruncant, sperantes iam, necato illo, sese in medios dormituras dies. Sed haec spes miseras frustrata est. Hera enim, ut interemptum Gallum rescivit, Ancillas intempesta nocte surgere deinceps iubet.



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing… Continue

Added by Laura Gibbs on November 6, 2007 at 6:10pm — No Comments

Fable of the Day: De Mure et Rana (Barlow)

Post longe exercita odia, Mus et Rana in bellum ruebant; causa certaminis erat de paludis imperio. Anceps pugna fuit. Mus insidias sub herbis struebat et improviso Marte Ranam adoritur. Rana, viribus melior et pectore, insultuque valens, hostem aggreditur. Hasta utrique erat iuncea et paribus formosa nodis. Sed certamine procul viso, Milvus adproperat, dumque prae pugnae studio neuter sibi cavebat, bellatores ambos egregie pugnantes Milvus secum attollit laniatque.



You will… Continue

Added by Laura Gibbs on November 2, 2007 at 4:31pm — No Comments

Badge

Loading…

© 2021   Created by Andrew Reinhard.   Powered by

Badges  |  Report an Issue  |  Terms of Service