eLatin eGreek eLearn

More wired than a Roman Internet café

Laura Gibbs's Blog – October 2007 Archive (14)

Fable of the Day: De Sole et Vento (Barlow)

Sol et Aquilo certabant uter sit fortior. Conventum est experiri vires in Viatorem, ut palmam ferat qui excusserit Viatoris manticam. Boreas horrisono turbine Viatorem aggreditur. At ille non desistit, amictum gradiendo duplicans. Assumit vires Sol qui, nimbo paulatim evicto, totos emolitur radios. Incipit Viator aestuare, sudare, anhelare. Tandem progredi nequiens, sub frondoso nemore, obiecta mantica, resedit et ita Soli victoria contingebat.



You will notice a new format here!… Continue

Added by Laura Gibbs on October 31, 2007 at 7:06pm — No Comments

Fable of the Day: De Avibus et Quadrupedibus (Barlow)

Avibus cum Bestiis asperrima pugna erat, utrimque spes, utrimque ingens metus, utrimque periculum, cum Vespertilio, relictis sociis, ad hostem defecit. Ad postremum vincunt aves, duce et auspice Aquila. Transfugam vero Vespertilionem damnant, ut nunquam iterum inter Aves numeretur, nec amplius in luce videatur. Et haec causa est, cur Vespertilio nunquam, nisi nocte, volat.



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing

materials for the edition of… Continue

Added by Laura Gibbs on October 29, 2007 at 6:42pm — No Comments

Fable of the Day: De Cane et Bove (Barlow)

In praesepi, feni pleno, decumbebat Canis; venit Bos ut comedat fenum, cum Canis, confestim sese erigens, tota voce elatravit. Cui Bos, "Dii te, cum ista tua invidia, perdant," inquit, "nec enim feno ipse vesceris, nec me vesci sines."



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing

materials for the edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with Bolchazy-Carducci, based on Barlow's Aesop of 1687.



Here is the vocabulary for the… Continue

Added by Laura Gibbs on October 24, 2007 at 7:02pm — No Comments

Fable of the Day: De cane mordaci (Barlow)

Cani, saepius homines mordenti, illigavit Dominus nolam, scilicet ut sibi quisque caveret. Canis, ratus virtuti suae tributum hoc decus esse, populares omnes despicit. Accedit tandem ad hunc Canem aliquis, iam aetate et auctoritate gravis, monens eum ne erret. "Nam ista nola," inquit, "data est tibi in dedecus, non in decus."



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing

materials for the edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with… Continue

Added by Laura Gibbs on October 23, 2007 at 7:00pm — No Comments

Fable of the Day: De Leone et Mure (Barlow)

Leo, laqueo captus, cum ita se irretitum videret ut nullis viribus sese explicare potuit, murem rogavit, ut, abroso laqueo, eum liberaret, promittens tanti beneficii se non futurum immemorem; quod cum mus prompte fecisset, leonem rogavit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit leo ut benefactori suo rem gratam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum non videret, casu illum pede pressit et contrivit.



You will notice a new format here! This is because I am… Continue

Added by Laura Gibbs on October 22, 2007 at 6:00pm — No Comments

Fable of the Day: De Aucupe et Palumbe (Barlow)

It foras auceps; videt nidulantem procul in altissima arbore palumbem. Adproperat et, dum insidias molitur, premit forte calcibus anguem, qui ex improviso mordebat. Auceps, subito exanimatus malo: "Me miserum (inquit); dum alteri insidior, ipse dispereo."



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing

materials for the edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with Bolchazy-Carducci, based on Barlow's Aesop of 1687.



Here is the… Continue

Added by Laura Gibbs on October 18, 2007 at 11:30pm — No Comments

Fable of the Day: De lupo ovis pelle induto (Barlow)

Lupus, ovis pelle indutus, ovium se immiscuit gregi, quotidieque aliquam ex eis occidebat; quod, cum pastor animadvertisset, illum in altissima arbore suspendit. Interrogantibus autem ceteris pastoribus cur ovem suspendisset, respondebat: "Pellis quidem est ovis, opera autem erant lupi."



You will notice a new format here! This is because I am now finalizing

materials for the edition of Aesop's fables that I'll be publishing

with… Continue

Added by Laura Gibbs on October 16, 2007 at 6:02pm — No Comments

Fable of the Day: De Rana et Vulpe (Barlow)

Rana, paludibus valedicens, et novo vivendi genere acquisito, in silvam gloriabunda sese tulit et, bestiarum coronis circumstipata, medicinae artem publice profitebatur et in herbis, quae ad corpora curanda pertinent, nobiliorem se vel Galeno vel Hippocrate esse clamitabat. Credula bestiarum gens fidem facile adhibebant, vulpe solummodo excepta, quae sic glorianti irridebat: "Insulsum vagumque animal! Quid tam vana blatteras? Quid artem nobilem prae te fers, quam minime calles? Livida… Continue

Added by Laura Gibbs on October 15, 2007 at 9:00am — No Comments

Fable of the Day: Panthera et Pastores (Phaedrus)

Title: Panthera et Pastores: The Panther and The Shepherds. From Phaedrus. For parallel versions, see Perry 494.



Solet a despectis par referri gratia.

Panthera inprudens olim in foveam decidit.

Videre agrestes; alii fustes congerunt,

alii onerant saxis; quidam contra miseriti

periturae quippe, quamvis nemo…
Continue

Added by Laura Gibbs on October 12, 2007 at 10:02am — No Comments

Fable of the Day: De satyro et viatore (Barlow)

Title: De satyro et viatore: The Satyr and the Traveller, from Aesop's Fables, 1687 (illustrated by Francis Barlow). For parallel versions, see Perry 35.



Satyrus Viatorem nive obrutum atque algore enectum misertus ducit in antrum suum. Refocillantem manus anhelitu oris, percontatur causam, ut calefiant, inquit. Postea cum…

Continue

Added by Laura Gibbs on October 11, 2007 at 7:00pm — No Comments

Fable of the Day: De Vidua et asino viridi

Title: De Vidua et asino viridi: The Widow and The Green Donkey, by Abstemius







Latin Text:





Vidua quaedam, coelibatum exosa, nubere cupiebat sed non audebat, verita vulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere quae ad secundas transeunt nuptias. Sed commater eius, quam contemnendae essent populi voces hac arte monstravit. Iussit enim asinum album, quem vidua… Continue

Added by Laura Gibbs on October 10, 2007 at 5:23pm — 2 Comments

Fable of the Day: Formica et columba (Osius)

Title: Formica et columba: Ant and Dove by Hieronymus Osius (1575). For parallel versions, see Perry 235.



Se liquidi Formica lubens demittit in undas

Fonticuli, cupiens forte levare sitim.

Undis ablatam sed dira pericula tangunt,

Paene, pedes dum nil falciat, illa perit.

Vidit ut hoc, viridem defringit ab…
Continue

Added by Laura Gibbs on October 8, 2007 at 10:59pm — No Comments

Fable of the Day: De Ariete et Tauro

Title: De Ariete cum tauro pugnante: The Ram Who Fought The Bull, by Abstemius







Latin Text:





Aries quidam inter lanigeros erat, tanta cornuum et capitis firmitate ut ceteros arietes statim facileque superaret. Quare cum nullum amplius arietem inveniret qui occursanti sibi auderet obsistere, crebris elatus victoriis taurum ausus est ad certamen provocare. Sed primo… Continue

Added by Laura Gibbs on October 3, 2007 at 6:48pm — No Comments

Fable of the Day: De anu et ancillis (Barlow)

Title: De Anu et Ancillis: The Old Lady and Her Maids, by Francis Barlow

Anus quaedam domi habebat complures Ancillas, quas quotidie, antequam lucesceret, ad Galli gallinacei, quem domi alebat, cantum excitabat ad opus. Ancillae tandem, quotidiani negotii commotae taedio, Gallum

obtruncant, sperantes iam, necato illo, sese in medios dormituras dies.

Sed haec spes miseras frustrata est. Hera enim, ut…

Continue

Added by Laura Gibbs on October 1, 2007 at 7:16pm — No Comments

Badge

Loading…

© 2021   Created by Andrew Reinhard.   Powered by

Badges  |  Report an Issue  |  Terms of Service