eLatin eGreek eLearn

More wired than a Roman Internet café

Eduardus GLL sodalibus s. p. d.

Diu quaeritur quot ei sint, qui aliqua ratione Latino sermone utantur, vel quibus in orbis terrarum regionibus sermo maxime usurpetur, vel denique qui libri nostra aetate magis ad sermonis usum faciant. Hae quaestiones studium excitant non tantum eorum, qui in linguam Romanam incumbunt, verum etiam eorum qui generatim et universe litterarum atque linguarum et complurium ceterarum disciplinarum, quae ad artes humanitatis pertinent, sunt studiosi. Ad has quaestiones denique perquirendas atque investigandas, Census Latinus diu desiderabatur.

Pergratum mihi itaque est vos commonefacere primum Censum Latinum universalem anno MMIX institutum hoc tempore haberi. Censui ut nomen detis accedatis ad paginam quae inscribitur



Summi momenti est ad omnes, quos novistis, nuntios mittere, quibus latius, in urbe et in orbe, Census Latinus innotescat. Quo melius patefiat, eo accuratius Census Latinus his supra scriptis et aliis rogatis respondere poterit. In Census pagina etiam hominum opiniones de eo ipso colligentur, quo efficacius decursu annorum instrumentum evadat, ad sermonis usus condiciones, quae nostra memoria vigent, demonstrandas. Valete!

Views: 49

Comment

You need to be a member of eLatin eGreek eLearn to add comments!

Join eLatin eGreek eLearn

Badge

Loading…

© 2020   Created by Andrew Reinhard.   Powered by

Badges  |  Report an Issue  |  Terms of Service