eLatin eGreek eLearn

More wired than a Roman Internet café

In a Tavern (Estuans Interius) from Carmina Burana

Utinam sim similis illi canenti.

Verba carminis:
Estuans interius
ira vehementi
in amaritudine
loquor mee menti:
factus de materia,
cinis elementi
similis sum folio,
de quo ludunt venti.
Cum sit enim proprium
viro sapienti
supra petram ponere
sedem fundamenti,
stultus ego comparor
fluvio labenti,
sub eudem tramite
nunquam permanenti.
Feror ego veluti
sine nauta navis,
ut per vias aeris
vaga fertur avis;
non me tenent vincula,
non me tenet clavis,
quero mihi similes
et adiungor pravis.
Mihi cordis gravitas
res videtur gravis;
iocis est amabilis
dulciorque favis;
quicquid Venus imperat,
labor est suavis,
que nunquam in cordibus
habitat ignavis.
Via lata gradior
more iuventutis
inplicor et vitiis
immemor virtutis,
voluptatis avidus
magis quam salutis,
mortuus in anima
curam gero cutis.

Rating:
  • Currently 5/5 stars.

Views: 201

Comment

You need to be a member of eLatin eGreek eLearn to add comments!

Join eLatin eGreek eLearn

Badge

Loading…

© 2021   Created by Andrew Reinhard.   Powered by

Badges  |  Report an Issue  |  Terms of Service